previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus. [2] In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.1Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si 2vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat 3peritus [3] usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur4historiae. Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia 5 6 7 8 [p. 54] [4] maciem soli vincere potest. Haec autem consequemur,9si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti: Ventos et proprium 10caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultus 11habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentiumcolonorumnostrapromiserimus 12 [5] exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando 13possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare 14possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum [6] frustratur effectus. Sed quam 15refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.Multos enim deerrasse 16 17 18 19 20 21 22 [p. 56] memoria prodidit, sicut praestantissimos viros L. Lucullum et Q. Scaevolarn, quorum alter maioris, alter minus amplas, quam postulavit modus agri, villas exstruxit, cum utrumque sit contra rem [7] familiarem. Diffusiora enim consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta, [8] quibus inferantur. Pro portione etiam facultatum 23quam optime pater familiae debet habitare, ut et libentius rus veniat et degat in eo iucundius. Utique vero, si etiam matrona comitabitur, cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate 24aliqua de-merenda erit, quo patientins moretur cum viro. Eleganter igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque areae pedem tantum complectatur, quod ait Cato, quantum " ne villa fundum quaerat neve fundus villam." Cuius universum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus. [9] Quod incohatur 25aedificium, sicut salubri regione ita saluberrima parte regionis debet constitui. Nam circumfusus aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causasoffensarum.Suntquaedam loca, 26 27 28 [p. 58] quae solstitiis minus concalescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut Thebas ferunt Boeotias; sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem. [10] Petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui fere medios obtinet 29colles, quod neque depressus hieme pruinis torpet aut torret aestate vaporibus neque elatus in summa montium perexiguis ventorum motibus aut pluviis omni tempore anni saevit. Haec igitur est medii collis optima positio, loco tamen ipso paulum 30intumescente, ne cum a vertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, fundamenta convellat.

1

2

3

4

5 om. SA.

6 om. SA.

7 censebat R aliquot, Lundstrōm: veniebat SAR vett. edd.: suadebat Ald., Oesn., Schn.

8 locuntur SA, Lundstrōm. a Unknown. b Cf. Cato, I. 1. c II. 2. d Cf. Pliny, N.H. XVIII. 27. a A barren tract in Latium, near Tusculum; cf. Varro, R.R. I. 9. 5. Valerius Maximus (IV. 4. 6) tells us that Regulus possessed seven iugera of land in this region.

9

10

11

12

13

14

15

16 consequimur SA, Lundstrōm.

17 varium codd. Verg.

18 cultusque codd. Verg.

19 promiserimus (-is A) SAR, Lundstrōm: praetermiserimus M, et alii.

20 simul attentando R plerique, vett. edd., Ald., Gesn.: simul ac tentando Schn.

21 praestari SA et R pauci dett., Lundstrōm.

22 quam Lundström cum R plerisque, ac deinceps tam cum codicibus omnibus ut videtur: quoniam (vel in abbr.) A et R nonnulli, edd. ante Gesn,: cu S: cum (quum) ... tum Gesn., Schn., fortasse recte.

23

24

25

26 facultatium SA, Lundström.

27 delicatior.quamobrem amoenitate Ald., Gesn., Schn.

28 incohatur AaM: inchoatur S et R plerique, edd. omnes. a Consul in 74 B.C. Enriched by his campaigns against Mithridates, he became famous for his luxury and extravagance. He is said to have introduced the cherry (cerasus) into Italy from Cerasus in Pontus. b A famous jurist, contemporary with Lucullus; cf. Pliny, N.H. XVIII. 32.

29

30

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: